라틴어 문장 검색

iam deficientibus Austris spes vitae cum sole redit, tunc gratus Iulo atque novercali sedes praelata Lavino conspicitur sublimis apex, cui candida nomen scrofa dedit, laetis Phrygibus mirabile sumen, et numquam visis triginta clara mamillis.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII21)
gracili fiscellam texit hibisco ac si diceret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 711)
nam de ceteris - sed tamen commode, quod cum Scrofa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 4 4:13)
iam Scrofa vellem haberet ubi posset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 25:4)
habes Scrofam, habes Silium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 1 17:4)
quod caput est, ipsum non novi sed audio laudabilia, de Scrofa etiam proxime.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 21A 9:2)
Circa autem minores porcelli ex coptoplacentis facti, quasi uberibus imminerent, scrofam esse positam' significabant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 40:3)
Premente partu scrofa cum gemeret iacens, Accurrit lupus et obstetricis partibus Se posse fungi dixit, promittens opem.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Scrofa parturiens et lupus: Faciendum prius de homine periculum, quam eius te committas fidei.1)
ure mares oleas taedamque herbasque Sabinas, et crepet in mediis laurus adusta focis, libaque de milio milii fiscella sequatur:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권500)
saxum molaris ponderis ut spuma candens innatat, tantique custos pigneris fiscella fertur fluctibus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.141)
Haec sat erit, divae, vestrum cecinisse poetam, dum sedet et gracili fiscellam texit hibisco, Pierides;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA X.58)
tunc fiscella leui detexta est uimine iunci, raraque per nexus est uia facta sero.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 39)
eorum si quoiusquam scrofam in publico conspexero, ex ipsis dominis meis pugnis exculcabo furfures.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 236)

SEARCH

MENU NAVIGATION